라틴어 문장 검색

Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII5)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam, Praetori mappam surpuit Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII5)
Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede cives, Italiam bello liberassem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 15:2)
togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 23:4)
Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 58:1)
in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui bellum gerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:4)
et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret ilium ut in expeditionem exercitum educeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 105:6)
atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9B 3:2)
cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 9:6)
tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 15:5)
ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:1)
paucīs post diēbus, labōribus cōnfectīs, in contuberniō quiēscēbat cum optiō intrāvit eīque imperāvit ut ad praetōrium venīret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī5)
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.4)
Sunt enim omnes togati et urbani;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION